Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Tibi

Num 36:2 Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
IV Reg 19:29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.
I Par 16:18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ,
Tob 6:12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
Iudith 16:17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ.
Iob 11:3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 26:8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.
Ps 50:6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ps 104:11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ;
Isa 37:30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
Dan 2:23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
Dan 4:28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
Dan 9:7 Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Dan 9:9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,
Lc 4:6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.