Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Testis

I Reg 12:5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.
I Reg 12:5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.
Prov 14:5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
Prov 19:5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
Prov 19:28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
Prov 21:28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
Rom 1:9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Phil 1:8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.