Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Testimonium

Ios 22:34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
Ps 79:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
Ps 80:6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat audivit.
Io 12:17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Rom 10:2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Col 4:13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
Tit 1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Apoc 19:10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.