Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

THAU

Lam 1:22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Lam 2:22 THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Lam 3:64 THAU. Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
Lam 3:65 THAU. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
Lam 3:66 THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
Lam 4:22 THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.