Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Stupebant

Lc 2:47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Lc 9:44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Act 2:7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
Act 2:12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Act 9:21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?