Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Similis

IV Reg 23:25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
Ps 101:7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Cant 2:9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
I Mach 3:4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
Mt 11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus