Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sanguis

II Reg 1:16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
IV Reg 3:23 dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam Moab.
Ezech 24:7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.
Mt 27:25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
Act 18:6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam.