Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sanguinem

Gen 9:5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Lev 7:26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Lev 17:14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.
Num 18:17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.