Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

SIN

Ps 118:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Lam 1:21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Lam 2:21 SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Lam 3:61 SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
Lam 3:62 SIN. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
Lam 3:63 SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.
Lam 4:21 SIN. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.