Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Rogo

Tob 5:16 Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu.
Lc 16:27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
Act 21:39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
Rom 16:17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
I Cor 4:16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
II Cor 10:2 Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
Heb 13:22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.