Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Revertimini

Gen 43:2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
Gen 44:25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
Deut 5:30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
Ruth 1:11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
Ruth 1:12 Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
III Reg 12:12 Venit ergo Jeroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
IV Reg 17:13 Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea, et cæremonias juxta omnem legem, quam præcepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Ier 25:5 cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo usque in sæculum: