Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Recordare

Ex 32:13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
Deut 9:27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:
II Esd 13:29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
Iob 4:7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt?
Ier 18:20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
Lam 3:19 ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.
Lam 5:1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.