Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Putasne

Gen 17:17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
II Reg 9:1 Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan?
Tob 10:2 Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?
Iob 14:14 Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Iob 17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
Ier 23:23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
Ier 37:16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
Dan 2:26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus?
Ion 4:4 Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?
Ion 4:9 Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Act 8:30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?