Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Peccavimus

Num 21:7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
Deut 1:41 Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
Idc 10:10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Idc 10:15 Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
I Reg 7:6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
I Reg 12:10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
III Reg 8:47 et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus:
II Par 6:37 et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus; inique fecimus, injuste egimus:
Iudith 7:19 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Esth 14:6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:
Ps 105:6 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Bar 1:17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum:
Dan 3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: