Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Pauper

II Reg 12:3 Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.
Ps 87:16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Prov 29:13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
Eccli 10:33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
Eccli 13:29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.