Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnis

Gen 41:48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
Ex 12:44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Ex 12:47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
Ex 35:5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
Lev 2:11 Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
Lev 3:16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Lev 6:29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 7:6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 7:27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Lev 11:34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Lev 15:11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Lev 15:20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:
Lev 17:12 Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.
Lev 18:6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
Lev 18:29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Lev 21:21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
Lev 22:3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Lev 22:10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
Lev 22:13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Lev 23:29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
Lev 27:25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
Num 2:8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
Num 18:9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
Num 19:13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.
Num 19:21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
Num 20:30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
Deut 11:24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Ios 8:33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
I Reg 18:16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
II Reg 19:9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.
II Reg 19:40 Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël.
I Par 11:6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
II Par 20:13 Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
II Par 26:1 Omnis autem populus Juda, filium ejus Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
II Par 35:16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ.
I Esd 2:64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta:
I Esd 3:11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
II Esd 7:66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
Tob 14:7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
Tob 14:17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Iudith 3:3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt:
Iudith 15:6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
Esth 13:18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Esth 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.
Ps 44:14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
Ps 65:4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
Ps 115:11 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Ps 118:96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Ps 150:6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.
Prov 21:2 Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.