Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnipotente

Iob 24:1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Iob 27:10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
Iob 27:13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Iob 34:10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas!
II Mach 8:11 statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.
II Mach 8:24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
II Mach 15:8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.