Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Modicum

Gen 30:30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Eccli 22:11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit:
Eccli 40:6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
Io 16:16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
Io 16:17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
Io 16:18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
Io 16:19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
Gal 5:9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.