Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Misericordia

Ps 84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.
Ps 102:17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
Ps 118:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
Ps 143:2 Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi; qui subdit populum meum sub me.
Prov 3:3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui;
Prov 16:6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Prov 20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Eccli 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
Iudae 1:2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.