Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Me

I Reg 15:1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini.
Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Ps 40:13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
Ps 118:95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Isa 58:2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
Isa 60:9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Ier 5:22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
Lam 3:2 ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
Osee 8:2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
Io 9:4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: