Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Licet

Idc 15:7 Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
Iob 10:13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Mc 3:4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
Mc 12:14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Lc 20:22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?