Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Levate

Isa 40:26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isa 51:6 Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
Ier 4:6 Levate signum in Sion, confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.
Ier 13:20 Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?
Ier 51:27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.