Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Labia

Prov 10:21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Prov 10:32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
Prov 15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.
Prov 18:6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
Prov 24:26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Cant 5:13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
Eccli 21:28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur.
Lam 3:62 SIN. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
Mal 2:7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.