Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Justum

Gen 30:30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Ps 7:11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Eccles 3:17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
Isa 41:2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
II Mach 9:12 Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.
II Petr 1:13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: