Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Judith

Gen 26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Iudith 8:1 Et factum est, cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,
Iudith 8:4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.
Iudith 8:30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Iudith 9:1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
Iudith 10:10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra ejus.
Iudith 10:19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum,
Iudith 11:4 Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.
Iudith 12:2 Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
Iudith 12:4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
Iudith 12:12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
Iudith 12:13 Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
Iudith 12:18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
Iudith 13:3 eratque Judith sola in cubiculo.
Iudith 13:5 Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
Iudith 13:6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
Iudith 13:13 Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël.
Iudith 13:17 dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:
Iudith 13:27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Iudith 14:1 Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros:
Iudith 14:13 Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire.
Iudith 14:15 Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,
Iudith 15:9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
Iudith 15:14 Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo.
Iudith 16:1 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:
Iudith 16:8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
Iudith 16:23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
Iudith 16:24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.
Iudith 16:25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.