Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Judicium

Iob 34:4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Prov 26:10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
Eccli 3:2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
Ier 26:11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
Bar 6:53 Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ.
Osee 12:2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
Zach 7:9 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Iac 2:13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.