Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

JOD

Ps 118:73 JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Lam 1:10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Lam 2:10 JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
Lam 3:28 JOD. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Lam 3:29 JOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Lam 3:30 JOD. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
Lam 4:10 JOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.