Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Issachar

Gen 30:18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
Gen 35:23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Gen 46:13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
Gen 49:14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
Ex 1:3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
Num 1:8 de Issachar, Nathanaël filius Suar;
Num 1:28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,
Num 2:5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
Num 7:18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
Num 10:15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
Num 13:8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
Num 26:23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum:
Num 26:25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
Num 34:26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
Deut 27:12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Deut 33:18 Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Ios 17:10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
Ios 17:11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
Ios 19:17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:
Ios 19:23 Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Ios 21:6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
Ios 21:28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
Idc 5:15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Idc 10:1 Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
III Reg 4:17 Josaphat filius Pharue, in Issachar.
III Reg 15:27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
I Par 2:1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
I Par 6:62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
I Par 6:72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
I Par 7:1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
I Par 7:5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
I Par 12:32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
I Par 12:40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.
I Par 26:5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
I Par 27:18 Juda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michaël.
II Par 30:18 Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
Ezech 48:25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
Ezech 48:26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Ezech 48:33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
Apoc 7:7 ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati: