Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Irruit

Ios 10:9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
Idc 14:6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Idc 14:19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:
II Par 20:29 Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.