Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Honora

Ex 20:12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Deut 5:16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Prov 3:9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei;
Eccli 7:33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
Eccli 38:1 Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
Mt 15:4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mc 7:10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Eph 6:2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: