Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Homo

Ex 30:33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
Ex 30:38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Lev 1:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
Lev 13:2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
Lev 17:3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
Lev 17:8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
Lev 17:10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Lev 17:13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
Lev 19:20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Lev 20:2 Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Lev 21:17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
Lev 22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Lev 22:18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Lev 22:21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Lev 24:15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
Lev 27:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium.
Lev 27:14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:
Num 9:10 Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
Num 27:8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
Deut 28:54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,
IV Reg 1:9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas.
IV Reg 1:11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
IV Reg 1:13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
Esth 6:7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
Iob 5:7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
Iob 14:1 Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Iob 14:10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
Ps 48:21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Ps 86:5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Ps 102:15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
Ps 143:4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.
Prov 6:12 Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
Prov 12:23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prov 16:28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Prov 29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Sap 15:16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
Sap 16:14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est.
Eccli 18:27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
Eccli 20:7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
Eccli 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Eccli 23:20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
Eccli 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
Eccli 28:3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam:
Eccli 28:11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
Eccli 33:3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
Ezech 14:4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
I Mach 7:14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos:
Mt 21:28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Mt 21:33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.