Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Herodes

Mt 2:3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
Mt 2:7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
Mt 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Mt 2:16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
Mt 14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
Mt 14:3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Mc 6:14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
Mc 6:16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
Mc 6:17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mc 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mc 6:21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
Lc 3:19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,
Lc 3:19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,
Lc 9:7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
Lc 9:9 Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum.
Lc 13:31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
Lc 23:8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Lc 23:11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Lc 23:12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
Lc 23:15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Act 4:27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël,
Act 12:1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
Act 12:6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Act 12:19 Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
Act 12:21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.