Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Hebræi

I Reg 13:3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebræi.
I Reg 13:7 Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.
I Reg 13:19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
I Reg 14:11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant.
I Reg 14:21 Sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël, qui erant cum Saul et Jonatha.
I Reg 29:3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc?
II Cor 11:22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.