Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

HE

Ps 118:33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
Lam 1:5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Lam 2:5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Lam 3:13 HE. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
Lam 3:14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
Lam 3:15 HE. Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.
Lam 4:5 HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.