Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Filios

Ex 29:8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Num 4:29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
Deut 28:41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
I Reg 8:11 Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
IV Reg 25:7 Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
Sap 16:10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Isa 1:2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.