Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Filioli

Mc 10:24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
Io 13:33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
Gal 4:19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
I Io 2:1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:
I Io 2:18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
I Io 3:7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
I Io 3:18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
I Io 5:21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.