Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Facto

Ex 32:30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Lev 9:1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron:
II Mach 15:29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
Mt 16:2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
Act 15:33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.