Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Estote

Ex 19:15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Mt 5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Mt 10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Lc 6:36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Gal 4:12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
Eph 4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Eph 5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Iac 1:22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
I Petr 4:7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.