Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Elimelech

Ruth 1:2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
Ruth 1:3 Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis.
Ruth 2:1 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
Ruth 2:3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
Ruth 4:3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide:
Ruth 4:9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi: