Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Elige

Ex 17:9 Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Deut 30:19 Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
Ios 4:2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
I Par 21:11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris:
I Mach 5:17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.