Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Eleazari

Num 25:7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
Num 25:11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
Num 31:6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Ios 17:4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
Ios 22:13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
Ios 22:31 Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
Idc 20:28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.
I Par 9:20 Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
I Par 24:3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
Eccli 45:28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,
I Mach 8:17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: