Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Elcana

Ex 6:24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum.
I Reg 1:1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus:
I Reg 1:4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus, et filiabus partes:
I Reg 1:8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
I Reg 1:19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus.
I Reg 1:21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum,
I Reg 1:23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
I Reg 2:11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
I Par 6:23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
I Par 6:25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth
I Par 6:26 et Elcana: filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
I Par 6:26 et Elcana: filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
I Par 6:27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
I Par 6:34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
I Par 6:35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
I Par 6:36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
I Par 9:16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
I Par 12:6 Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim:
I Par 15:23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.