Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ecclesia

Act 9:31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
Eph 3:21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Eph 5:24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Eph 5:32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Col 1:24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: