Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Eadem

Gen 17:26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus:
Ex 12:49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Idc 7:9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua.
Tob 3:7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
Dan 4:30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
Dan 5:30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
Lc 6:38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Phil 3:1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.