Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

Gen 1:29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
Gen 2:14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Gen 2:25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
Gen 3:22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Gen 3:24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
Gen 4:8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Gen 4:14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
Gen 4:16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Gen 4:16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Gen 4:26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
Gen 5:6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Gen 5:7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Gen 5:9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Gen 5:11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Gen 6:17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Gen 7:6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
Gen 8:8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
Gen 8:10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Gen 8:12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
Gen 8:16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Gen 8:18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
Gen 9:4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Gen 9:9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
Gen 9:16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
Gen 9:18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
Gen 9:24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
Gen 10:4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Gen 10:26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Gen 10:28 et Ebal, et Abimaël, Saba,
Gen 11:1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Gen 11:6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Gen 11:30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Gen 12:1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
Gen 12:4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Gen 13:2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Gen 13:7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
Gen 13:9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Gen 13:10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Gen 13:11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Gen 14:1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
Gen 14:5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Gen 14:9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
Gen 14:13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
Gen 14:17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Gen 14:24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
Gen 15:2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
Gen 15:5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Gen 15:18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Gen 16:2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Gen 16:6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.