Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dormivit

Idc 16:3 Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
Ruth 3:14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
I Reg 3:15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
II Reg 11:9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis suis domini sui, et non descendit ad domum suam.
III Reg 2:10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
III Reg 16:6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo.
III Reg 22:40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
II Par 14:1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
II Par 21:1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo.
II Par 33:20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.