Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Die

Gen 22:4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
Gen 42:18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Ex 16:5 Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Lev 8:35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est.
Lev 15:14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti:
Num 7:30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
Num 7:36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
Num 7:42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
Num 7:48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
Num 7:54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
Num 7:60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
Num 7:66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
Num 7:72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
Num 7:78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
Num 28:9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba:
Num 29:20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
Idc 19:5 Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
I Par 10:8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
II Par 20:26 Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.
I Esd 8:33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,
Esth 5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
Esth 8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Esth 15:4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
Ps 54:11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
Dan 10:4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
I Mach 1:57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras:
Mt 14:6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
Act 16:13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.