Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Custodite

Ex 31:14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Lev 18:5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Lev 18:26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
Lev 18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Lev 20:8 Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
Lev 20:22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
Lev 22:31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
Lev 26:2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
Deut 4:15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
Deut 5:32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deut 27:1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
Deut 29:9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
II Reg 18:12 Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom.
Sap 1:11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Isa 56:1 Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
Ier 17:21 Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem,
Mal 2:16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.