Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Considera

Deut 30:15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:
Idc 19:9 Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
II Reg 1:18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati,
Eccles 7:14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.