Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Comedent

Deut 28:57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
IV Reg 4:43 Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.
Prov 1:31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.